PURA Toga

PURA Toga
PURA Toga
communis olim Romae hominum privatorum fuit: sic dicta quod tota alba esset, nihil purpurae admixtum habens; hinc ἀπόρφυρος Graecis. Eadem Virilis appellata est: quod qui eam sumerent, pofitâ Praetextâ, ex Ephebis transcriberentur in Viros. Dabatur enim illa pueris virilem aetatem ingredientibus, exitu anni 15. ut de M. Ciceronis filio legimus, Rosin. l. 5. Antiq. Rom. c. 32. Sub initium anni 15. habet Ferrarius. Ita enim Interpresuetus Iuvenalis non dum editus Bibliothecae Ambrosianae, Praetexta genus erat Togae, quâ utebantur pueri adhuc sub disciplina, usque ad 15. annum: deinde Togam virilem accipiebant, unde in vita S. Germani legitur, cessit praetexta Togae: Scripta est autem versibus ea vita ab Erico, qui sub Carolo Calvo floruit, Cedebat Praetexta Togae. Proin quod Augustum aliosque serius Caligulam
inprimis anno demum 19. id egisse legimus, magis ab alia causa, quam a lege et more provenisse, monet Manutius. Sumebatur vero haec Toga in templo Iovis Capitolini, ut M. Cottae pietatem laudans Val. Maximus docet, l. 5. c. 4. ex 4. Eô ipsô die, quô Togam sumpsit virilem, protinus ut e Capitolio descendit, C. Carbonem, a quo Pater eius damnatus fuerat, postulavit: protractumque reum iudicio afflixit. Quique eam sumebant, Tyrones. Plin. l. 8. c. 48. Tanaquil prima texuit rectam tunicam, quâ simul cum Toga pura Tyrones induuntur, novaeque nuptae. Hinc Ciceronis illud ad Attic. Ep. 8. l. 7. Haebebamus in manibus Antonii contionem, in qua erat Pompeii accusatio usque a Toga pura: docti omnes interpretantur, ab eius tyrocinio: Budaeusque ait, Puram Togam Tyrunculi forenses assumebant Tyrocinii die, vide Hieron. Bosium de Toga Rom. c. 12. Et quia huiusmodi Tyronibus id togae genus libertatis signum erat; antea enim a Paedagogis custodiebantur: hinc et Libera appellata est. Sed et eandem Rectam nuncupatam esse, ex Festo discimus: Rectae appellantur vestimenta virilia, quae Patres liberis suis consicienda curant, ominis causâ, ita appellata, quod a stantibus et in altitudinem texuntur. Tandem et Toga simpliciter, absque adiectione ulla vocabatur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq, Rom. l. 5. c. 32. et Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 2. c. 1. Eôdem modô Pura Mantilia, apud Ael. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 37. Convivium neque opiparum, neque nimis parcum, sed nitoris summi fuit: ita tamen, ut mantilia pura mitterentur: saepius coccô clavata etc. Nempe sic dicebantur, ut Toga pura, i. e. ἀπόρφυρος. Sic et vexilla pura; puris nempe clavata opponuntur. Non enim tunicis solum, sed et supellectili, praesertim tricliniari, clavi adsuebantur. Sic linteoram purprum et clavatorum, in seqq. idem meminit etc. Vide Salmas. et Casaubon. Not. ad Lamprid. ac de Toga pura quoque supra in voce Denarius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • TOGA — Graecis Τήβεννος, Romanum tegmen, ipsis Quiritibus longe vetustior. Circummeâsse enim a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, auctor est Tertull. de Pallio: et cum Suida Artemidorus eius originem ab Temeno arcade deducunt; qui ad Ionii maris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Toga — (lat.), das über der Tunika (s. d.) getragene Nationalkleid der Römer im Frieden, wodurch sie als Togati sich von Nichtrömern und Soldaten unterschieden, bestand aus einem 5 m langen und 3 m breiten wollenen Stück Zeug, von dessen beiden ovalen… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Toga — (röm. Ant.), Nationalkleid der Römer in der Stadt; bestand aus einem großen Stück, bis 6 Ellen breiten Tuches, welches so umgethan wurde, daß man es von oben nach unten über die linke Schulter nach vorn nahm, dann über den Rücken nach vorn zog u …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Toga — The toga, a distinctive garment of Ancient Rome, was a sash of perhaps twenty feet (6 meters) in length which was wrapped around the body and was generally worn over a tunic. The toga was invariably made of wool, [cite encyclopedia | editor =… …   Wikipedia

  • Toga Pura — Statue eines römischen Bürgers in einer Toga Glyptothek München Toga Die Toga war das Kleidungsstück des …   Deutsch Wikipedia

  • Toga — Statue eines römischen Bürgers in einer Toga Glyptothek München Toga Die T …   Deutsch Wikipedia

  • Toga Alba — Statue eines römischen Bürgers in einer Toga Glyptothek München Toga Die Toga war das Kleidungsstück des …   Deutsch Wikipedia

  • Toga Candida — Statue eines römischen Bürgers in einer Toga Glyptothek München Toga Die Toga war das Kleidungsstück des …   Deutsch Wikipedia

  • Toga Palmata — Statue eines römischen Bürgers in einer Toga Glyptothek München Toga Die Toga war das Kleidungsstück des …   Deutsch Wikipedia

  • Toga Picta — Statue eines römischen Bürgers in einer Toga Glyptothek München Toga Die Toga war das Kleidungsstück des …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”